Appius Claudius Ap.f. Crassus
Appius Claudius Ap.f. Crassus Sabinus Inregillensis (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.
Familia
recenserePater eius Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus famosus decemvir legibus scribundis anni 451/450 a.C.n. erat. Filius Appius Claudius Crassus Inregillensis Sabinus anno 403 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est.
Cursus honorum
recensereIpse Appius anno 424 a.C.n. una cum Spurio Nautio Sp.f. Rutilo, Sexto Iulio Iullo atque Lucio Sergio L.f. Fidenate tribunus militum consulari potestate erat. Eo anno ludi bello in Veios et Aequos vota habitae sunt, postquam anno superiore indutiae constitutae sunt. Praeterea tribuni senatus consultum efficerunt, qua anno proximo consules et patricios eligerentur. Id contra voluntatem tribunorum plebis fecerunt[1].
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 35,3-36