Appius Claudius Crassus Inregillensis Sabinus
Appius Claudius Crassus Inregillensis Sabinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus patricius saeculi quinti a.C.n. erat.
Familia
recenserePater Appius Claudius Ap.f. Crassus anno 424 a.C.n. tribunus militum consulari potestate erat.
Cursus honorum
recensereAnno 416 a.C.n. in senatu censuit singulos tribuni plebis esse deducendi ad sententiam senatus, cum eis commoda proponeret[1]. Anno 403 a.C.n. ipse tribunus militum electus est. Collegae eius Lucius Valerius L.f. Potitus, Marcus Postumius Albinus Regillensis, atque Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus erant. Hoc anno iterum contra Veios certatum est, sed tum Romani cladem acceperunt. Domi inter patres et plebem de bello controversiae fuerunt[2].
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 48,5-9
- ↑ op. cit., V 1 - 7