Aperire sectionem principem

Spurius Nautius Sp.f. Rutilus (tribunus militum 424 a.C.n.)

Spurius Nautius Sp.f. Rutilus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

FamiliaRecensere

Inter maiores eius Spurius Nautius Sp.f. Rutilus erat, qui anno 488 a.C.n. consulatum gessit. Filius Spurius Nautius Rutilus anno 411 a.C.n. consul et ter tribunus militum consulari potestate erat.

Cursus honorumRecensere

Spurius anno 424 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae Lucius Sergius L.f. Fidenas II, Appius Claudius Ap.f. Crassus, Sextus Iulius Iullus fuerunt. Eo anno ludi bello in Veios et Aequos vota habitae sunt, postquam anno superiore indutiae constitutae sunt. Praeterea tribuni senatus consultum efficerunt, qua anno proximo consules et patricios eligerentur. Id contra voluntatem tribunorum plebis fecerunt[1].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 35,3-36