Aperire sectionem principem

Marcus Postumius Albinus Regillensis (tribunus militum 414 a.C.n.)

Marcus Postumius Albinus Regillensis (quando natus sit, nescimus; mortuus est anno 414 a.C.n.) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Postumius anno 414 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est et cum eo Gnaeus Cornelius A.f. Cossus, Lucius Valerius L.f. Potitus, Quintus Fabius Q.f. Vibulanus. Postumio bellum contra Aequos mandatum est et milites in oppidum Bolas duxit, quam Romani expugnaverunt. Deinde de praeda dividenda controversiae coepit. Quam inter controversiam Postumius lapidibus militibus suis necatus est[1].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita IV 49,7-50,8