Publius Cornelius P.f. Maluginensis
Publius Cornelius P.f. Maluginensis (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.
Cursus honorum
recensereCornelius anno 397 primum tribunus militum consulari potestate electus est, eius collegae Aulus Manlius A.f. Vulso Capitolinus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Lucius Iulius L.f. Iullus, Lucius Iulius L.f. Iullus, Aulus Postumius Albinus Regillensis erant. Hoc anno bella contra Veios, Capenam, Faliscos atque in Volscos continuebantur, sed et contra Tarquinios certatum est[1].
Anno 396 Cornelius magister equitum Marci Furii Camilli nominatus est et eo duce militibus Romanis Veios expugnavit[2].
Anno 390 iterum tribunus militum creabatur et cum eo collegae Numerius (vel Gnaeus) Fabius M.f. Ambustus, Quintus Fabius Ambustus, Quintus Sulpicius Longus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas atque Kaeso Fabius M.f. Ambustus. Tum Galli Romanos agressi sunt et exercitum Romnorum ad Alliam flumen vicerunt. Marcus Furius Camillus tum iterum dictator nominatus est[3].
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, V 16
- ↑ op. cit., V 19-22
- ↑ op. cit., V 37 seqq.