Quintus Servilius Q.f. Fidenas
Quintus Servilius Q.f. Fidenas (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanua quinti et quarti saeculi a.C.n. fuit.
Cursus honorum
recensere- Anno 402 a.C.n. Fidenas primo tribunus militum consulari potestate electus est et cum eo Gaius Servilius P.f. Ahala, Lucius Verginius L.f. Tricostus Esquilinus, Quintus Sulpicius Ser.f. Camerinus Cornutus, Aulus Manlius A.f. Vulso Capitolinus Manius Sergius L.f. Fidenas. Tum bellum in Veios continuatum, Anxur oppidum ab hostibus expugnata, bellum adventu repentino Capenatium et Faliscorum extentum est. Propter cladem ob controversias inter tribunos acceptam sententia fuit, ut statim novi tribuni eligendi essent, quod etiam constitutum est[1].
- Anno 398 Fidenas tribunus militum II erat. Tum Romani bellum contra Veios, Capenam, Falerios atque in Volscos gerebant[2]. Anno 397 magistratu interregis fungebatur[3].
- Anno 395 tertium tribunus militum erat. Eo anno cum eo Publius Cornelius P.f. Cossus, Publius Cornelius Scipio, Marcus Valerius M.f. Lactucinus Maximus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Kaeso Fabius M.f. Ambustus electi sunt, tribuni post Veios expugnatos contra Faliscos et Capenam certaverunt[4].
- Anno 390 Fidenas tribunus militum IV erat, collegae tum fuerunt: Numerius (vel Gnaeus) Fabius M.f. Ambustus, Kaeso Fabius M.f. Ambustus, Quintus Fabius Ambustus, Quintus Sulpicius Longus, Publius Cornelius P.f. Maluginensis. Galli Romanos agressi sunt et exercitum Romnorum ad Alliam flumen vicerunt. Marcus Furius Camillus tum dictator nominatus est[5].
- Anno 388 magistratu tribuni quintum fungebatur, ceteri tribuni Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus, Lucius Iulius Iullus, Lucius Aquillius Corvus, Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Servius Sulpicius Rufus electi sunt. Eo anno tribuni exercitum in Aequos duxerunt atque oppida Etruscorum Cortuosam et Contenebram vi ceperunt. Domi tribuni plebis leges agrarias postulaverunt[6].
- Anno 386 sextum electus est, una cum Marco Furio Camillo IV, Servio Cornelio P.f. Maluginensi, Lucio Quinctio Cincinnato, Lucio Horatio Pulvillo, Publio Valerio L.f. Potito Poplicola. Tum Antiates Romanis bellum intulerunt. Quos Camillus et Valerius arcebant, Servilius exercitum alterum in castris habebat, si Etrusci aut Latini aut Hernici invaderent[7].