Lucius Horatius Pulvillus (tribunus militum 386 a.C.n.)

Lucius Horatius Pulvillus (quando natus, quandove mortuus est, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti erat.

FamiliaRecensere

Cognomen Pulvillus ei fortasse false attributum est, quod gens patricia saeculo 5 extincta est[1].

Cursus honorumRecensere

Horatius anno 386 tribunus militum consulari potestate electus est atque cum eo Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus Capitolinus, Marcus Furius Camillus, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola. Furius tum cum Valerio collega in Satricum profectus est, ut Antiates et Hernicos vinceret[2].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 5, c. 718
  2. Titus Livius, ab urbe condita, VI 7-10