Quintus Sulpicius Ser.f. Camerinus Cornutus
Quintus Sulpicius Ser.f. Camerinus Cornutus(nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanua quinti et quarti saeculi a.C.n. fuit.
Familia
recensereSulpicius filius aut nepos Servii Sulpicii Camerini Cornuti est, qui anno 461 a.C.n. consulatum administravit.
Cursus honorum
recensereIpse anno 402 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate erat. Collegae eius Gaius Servilius P.f. Ahala, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Lucius Verginius L.f. Tricostus Esquilinus, Aulus Manlius A.f. Vulso Capitolinus, Manius Sergius L.f. Fidenas erant. Tum bellum in Veios continuatum, Anxur oppidum ab hostibus expugnata, bellum adventu repentino Capenatium et Faliscorum extentum est. Propter cladem ob controversias inter tribunos acceptam sententia fuit, ut statim novi tribuni eligendi essent, quod etiam constitutum est[1].
Anno 398 iterum electus est et una cum eo Lucius Valerius L.f. Potitus, Marcus Valerius M.f. Lactucinus Maximus, Marcus Furius Camillus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas. Tum Romani bellum contra Veios, Capenam, Falerios atque in Volscos gerebant[2].
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, V 8-9
- ↑ op. cit., V 14