Marcus Valerius M.f. Lactucinus Maximus

Marcus Valerius M.f. Lactucinus Maximus (nescimus, quando natus, quo anno mortuus sit) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Lactutinus anno 398 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate electus est, cum eo et Lucius Valerius L.f. Potitus, Marcus Furius Camillus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Quintus Sulpicius Ser.f. Camerinus Cornutus. Tribuni eo anno bellum contra Veios, Capenam, Falerios atque in Volscos gerebant ut anno superiore[1]. Anno 395 tribunus militum II fuit et tribuni post Veios expugnatos contra Faliscos et Capenam certaverunt[2]. Fuerunt cum eo et Publius Cornelius P.f. Cossus, Publius Cornelius Scipio, Lucius Furius L.f. Medullinus, Kaeso Fabius M.f. Ambustus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 14
  2. op. cit., V 24