Quintus Sulpicius Longus

Quintus Sulpicius Longus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. fuit.

FamiliaRecensere

Nepos eius Gaius Sulpicius Ser.f. Longus, consul annorum 337, 323 atque 314 a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Sulpicius anno 390 a.C.n. tribunus militum consulari potestate erat. Collegae eius tum Numerius (vel Gnaeus) Fabius M.f. Ambustus, Kaeso Fabius M.f. Ambustus, Quintus Fabius Ambustus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas atque Publius Cornelius P.f. Maluginensis fuerunt. Eo anno tribuni militum infeliciter contra Gallos certaverunt. Sulpicius de pace cum duce Gallorum Brenno agere coactus est[1].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 36; 47-48