Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus Capitolinus
Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus Capitolinus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus patricius Romanus quarti saeculi a.C.n. fuit.
Cursus honorum
recensereQuinctius anno 386 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate erat, atque cum eo Marcus Furius Camillus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Lucius Horatius Pulvillus, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola. Furius tum cum Valerio collega in Satricum profectus est, ut Antiates et Hernicos vinceret[1].
Anno sequenti iterum electus est atque cum eo Lucius Papirius Cursor, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Publius Cornelius, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo. Eo anno bellum contra Volscos continuatum est, Latini et Hernici defecti sunt. Quinctius fuit magister equitum dictatoris Auli Cornelii Cossi Praeterea Marcus Manlius T.f. Capitolinus damnatus est, quod regnum Romae appetisset[2].
Anno 377 denique tribunus militum III fuit. Collegae eius anni Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus VII, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Gaius Veturius L.f. Crassus Cicurinus, Gaius Quinctius Cincinnatus atque Servius Sulpicius Rufus electi sunt. Eo anno tribuni contra Latinos et Volscos certaverunt[3]. Fortasse eo anno non Rufus, sed Servius Sulpicius Praetextatus tribunus fuit[4].
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, VI 7-10
- ↑ op.cit., VI XI
- ↑ op.cit., VI 32
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 1102-1103