Publius Cornelius (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. fuit. Quod cognomen ei fuerit, nobis non traditum est. Forsitan Rutilus aut Cossus erat, ut multi Cornelii tum nominabantur.

Cursus honorum

recensere

Cornelius anno 389 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate fuit. Collegae eius tum Lucius Valerius L.f. Poplicola, Lucius Verginius Tricostus, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Postumius Albinus Regillensis fuerunt. Eo anno tribuni militum infeliciter contra Gallos certaverunt. De pace cum duce Gallorum Brenno agere coacti sunt. Tum Brennus illam vocem famosam "Vae victis!" exclamavisse dicitur[1].

Anno 385 iterum tribunus electus est atque cum eo Lucius Papirius Cursor, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus, Lucius Quinctius Cincinnatus, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo. Eo anno bellum contra Volscos continuatum est, Latini et Hernici defecti sunt. Praeterea Marcus Manlius T.f. Capitolinus damnatus est, quod regnum Romae appetisset[2].

Nexus externi

recensere
  1. Titus Livius, ab urbe condita, V,48.
  2. op.cit. VI XI