Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (tribunus militum 391 a.C.n.)
Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (quando natus, quandove mortuus est, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti erat.
Cursus honorum
recensereAnno 391 a.C.n. Aemilius primo tribunus militum consulari potestate fuit et cum eo electi sunt: Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Servius Sulpicius Q.f. Camerinus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Agrippa Furius Sex.f. Fusus, Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus; hoc anno contra Volsinios et Clusium pugnatum est[1].
Anno 389 tribunus militum II fuit et collegae tum Lucius Verginius Tricostus, Publius Cornelius, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Lucius Valerius L.f. Poplicola, Lucius Postumius Albinus Regillensis fuerunt. Eo anno ob bella multa Marcus Furius Camillus dictator nominatus est. Nam et Volsci Romam agressi sunt et Hernici atque Latini defecerunt. Camillus Volscos vicit et triumphans in urbem rediit[2].
Anno 387 cum eo Lucius Papirius Cursor, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo, Lucius Valerius L.f. Poplicola, Lucius Menenius T.f. Lanatus tribuni erant. Hoc anno hoc templum Martis dedicatum erat, quod inter bellum Gallicum votum est. Praeterea tribus quattuor civitati additae sunt: Stellatina, Tromentina, Sabatina, Arniensis[3]
Anno 383 tribunus militum IV fuit et cum Valerio Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Servius Sulpicius Rufus III, Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Lucius Valerius L.f. Poplicola. Tum coloniae Velitrae et Cerceii atque etiam Lanuvium defectionem fecerunt[4].
Anno 382 quintum tribuni militum honorem adeptus est. Ceteri tribuni Spurius Papirius Crassus,Lucius Papirius Mugillanus, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Gaius Sulpicius Camerinus erant. Cum Lucius et Spurius Papirii contra Velitras milites ducerent, Aemilius et ceteri collegae in urbe manserunt, si Etrusci impetum facerent[5].
Anno 380 cum eo Lucius Valerius L.f. Poplicola, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Servius Cornelius P.f. Maluginensis IV, Lucius Menenius T.f. Lanatus, Gaius Sulpicius M.f. Peticus, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo, Tiberius Papirius Crassus, Lucius Papirius Mugillanus tribuni militum fuerunt. Et eo anni bellum in Latinos et Hernicos continuatum est, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus dictator nominatus est[6].
Anno 377 a.C.n. tribunus militum VII erat. Collegae eius anni Servius Sulpicius Rufus, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Gaius Veturius L.f. Crassus Cicurinus, Gaius Quinctius Cincinnatus atque Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus Capitolinus electi sunt. Eo anno tribuni contra Latinos et Volscos certaverunt[7]. Fortasse eo anno non Rufus, sed Servius Sulpicius Praetextatus tribunus fuit[8].