Gnaeus Sergius Fidenas Coxo (quando natus, quandove mortuus est, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti erat.

Cursus honorum

recensere

Sergius anno 387 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius anni Lucius Papirius Cursor, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Menenius T.f. Lanatus, Lucius Valerius L.f. Poplicola erant. Hoc anno et templum Martis dedicatum erat, quod inter bellum Gallicum votum est. Praeterea tribus quattuor civitati additae sunt: Stellatina, Tromentina, Sabatina, Arniensis[1].

Anno 385 tribunus militum II fuit atque cum eo Publius Cornelius, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus, Lucius Quinctius Cincinnatus, Lucius Papirius Cursor. Eo anno bellum contra Volscos continuatum est, Latini et Hernici defecti sunt. Praeterea Marcus Manlius T.f. Capitolinus damnatus est, quod regnum Romae appettisset[2].

Tertium anno 380 electus est. Collegae eius anni Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Lucius Menenius T.f. Lanatus, Gaius Sulpicius M.f. Peticus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Valerius L.f. Poplicola, Tiberius Papirius Crassus atque Lucius Papirius Mugillanus erant. Et eo anni bellum in Latinos et Hernicos continuatum est, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus dictator nominatus est[3].

Nexus externi

recensere
  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 5,6-8
  2. op.cit. VI XI
  3. op.cit. VI 27-30