Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola
Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus patricius Romanus quarti saeculi a.C.n. fuit.
Familia
recenserePater eius Lucius Valerius L.f. Potitus, saepe tribunus militum et consul annorum 393 et 392 a.C.n. erat.
Cursus honorum
recensereValerius sexiens tribunus militum consulari potestate electus est:
- Anno 386 a.C.n. primum, atque cum eo Marcus Furius Camillus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Lucius Horatius Pulvillus, Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus Capitolinus. Valerius tum cum Furio collega in Satricum profectus est, ut Antiates et Hernicos vinceret[1].
- Anno 384 collegae eo anno erant: Servius Sulpicius Rufus, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus, Gaius Papirius Crassus, Marcus Furius Camillus . Tum Marcus Manlius T.f. Capitolinus, qui Capitolium a Gallis servaverat, supplicio affectus est[2].
- Anno 380 tribunus militum III electus est et cum eo Lucius Valerius L.f. Poplicola, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Lucius Aemilius Mamercinus, Lucius Menenius T.f. Lanatus, Gaius Sulpicius M.f. Peticus, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo, Tiberius Papirius Crassus, Lucius Papirius Mugillanus tribuni militum fuerunt. Et eo anni bellum in Latinos et Hernicos continuatum est, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus dictator nominatus est[3].
- Anno 377 tribunus militum IV erat. Collegae eius anni Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus VII, Servius Sulpicius Rufus, Gaius Veturius L.f. Crassus Cicurinus, Gaius Quinctius Cincinnatus atque Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus Capitolinus electi sunt. Eo anno tribuni contra Latinos et Volscos certaverunt[4]. Fortasse eo anno non Rufus, sed Servius Sulpicius Praetextatus tribunus fuit[5].
- Anno 370 tribunus militum V electus est. Collegae eo anno Lucius Furius Sp.f. Medullinus, Servius Sulpicius Praetextatus, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Gaius Valerius Potitus erant. Tum primum post quinquennium rerum novarum magistrati electi sunt. Tribuni bellum contra Velitras duxerunt[6].
- Anno 367 a.C.n. inter ultimos tribunos militum consulari potestate VI electus est. Collegae eius tum erant: Aulus Cornelius Cossus, Marcus Cornelius P.f. Maluginensis, Marcus Geganius Macerinus, Publius Manlius A.f. Capitolinus, Lucius Veturius L.f. Crassus Cicurinus. Eo anno Leges Liciniae Sextiae promulgatae sunt, quibus quotannis duo consules crearentur, quorum unus e plebeio ordine creari licet. Eodem anno Romani ad Anionem flumen contra Gallos certaverunt[7].