Gaius Veturius L.f. Crassus Cicurinus

Gaius Veturius L.f. Crassus Cicurinus (quando natus quandove mortuus sit, nescimus) vir publicus patricius Romanus saeculi 4 a.C.n. fuit.

Cursus honorum recensere

Anno 377 tribunus militum consulari potestate primum electus est. Collegae eius anni Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus VII, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Servius Sulpicius Rufus, Gaius Quinctius Cincinnatus atque Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus Capitolinus electi sunt. Eo anno tribuni contra Latinos et Volscos certaverunt[1]. Fortasse eo anno non Rufus, sed Servius Sulpicius Praetextatus tribunus fuit[2].

Anno 369 iterum magistratum tribuni militum administravit. Eo anno collegae Marcus Fabius K.f. Ambustus, Aulus Cornelius Cossus, Marcus Cornelius P.f. Maluginensis, Quintus Quinctius Cincinnatus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas erant. Eo anno acriter domi de legibus Sextiis Liciniis certatum est, qua plebeii ad consulatum admitterentur; Fidenas sententiam pro legibus propositis tulit[3].

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 32
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 1102-1103
  3. Titus Livius, op.cit., VI 36-37