Aperire sectionem principem

Marcus Cornelius P.f. Maluginensis

Marcus Cornelius P.f. Maluginensis (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Anno 369 a.C.n. magistratum tribuni militum consulari potestate primum administravit. Eo anno collegae Marcus Fabius K.f. Ambustus, Gaius Veturius L.f. Crassus Cicurinus, Aulus Cornelius Cossus, Quintus Quinctius Cincinnatus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas erant. Eo anno acriter domi de legibus Sextiis Liciniis certatum est, qua plebeii ad consulatum admitterentur; Fidenas sententiam pro legibus propositis tulit[1].

Anno 367 inter ultimos tribunos militum fuit; nam deinde consules summi magistratus fuerunt. Praeter eum Marcus Geganius Macerinus, Aulus Cornelius Cossus, Publius Manlius A.f. Capitolinus, Lucius Veturius L.f. Crassus Cicurinus, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola tribuni erant. Et eo anno dictator - Marcus Furius Camillus - electus est, ut contra Gallos exercitum duceret[2].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 36-37
  2. op.cit., VI 42