Marcus Fabius K.f. Ambustus

Marcus Fabius K.f. Ambustus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. fuit.

FamiliaRecensere

Pater Marci Ambusti Kaeso Fabius M.f. Ambustus, qui ab anno 404 quater tribunus militum consulari potestate erat. Filius eius Quintus Fabius Ambustus magister equitum anno 344 a.C.n. et anno 321 a.C.n. dictator electus est.

Cursus honorumRecensere

Ipse Marcus anno 381 a.C.n. primum tribunus militum electus est. Collegae Marcus Furius Camillus, Lucius Postumius Albinus Regillensis, Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Aulus Postumius Albinus Regillensis, Lucius Furius Sp.f. Medullinus erant. Camillo eo anno bellum in Volscos et Tusculum mandatum est[1].

Anno 369 iterum magistratum tribuni militum administravit. Eo anno collegae Gaius Veturius L.f. Crassus Cicurinus, Aulus Cornelius Cossus, Marcus Cornelius P.f. Maluginensis, Quintus Quinctius Cincinnatus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas erant. Eo anno acriter domi de legibus Sextiis Liciniis certatum est, qua plebeii ad consulatum admitterentur; Fidenas sententiam pro legibus propositis tulit[2].

Anno 363 fortasse censor erat.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 22,5-26,8
  2. op.cit., VI 36-37