Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus

Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus (nescimus, quando natus, quandove mortuus sit) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

Cursus honorum

recensere

Lucretius anno 393 a.C.n. consul suffectus una cum Servio Sulpicio Q.f. Camerino creatus est. Hoc anno contra Aequos certavit et ager Veiorum expugnatorum divisit[1]. Anno 391 primo tribunus militum consulari potestate erat atque cum eo Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus, Servius Sulpicius Q.f. Camerinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Agrippa Furius Sex.f. Fusus et hoc anno contra Volsinios et Clusii cives auxilium Romanorum contra Gallos petiverunt. Quamquam non impetrati sunt, hoc initium incursionis Gallorum fuit.[2].

Anno 388 tribunus militum II fuit, ceteri tribuni Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus, Lucius Iulius Iullus, Lucius Aquillius Corvus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Servius Sulpicius Rufus electi sunt. Eo anno tribuni exercitum in Aequos duxerunt atque oppida Etruscorum Cortuosam et Contenebram vi ceperunt. Domi tribuni plebis leges agrarias postulaverunt[3].

Anno 383 tribunus tertium electus est. Tum collegae Lucius Papirius Cursor, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Menenius T.f. Lanatus fuerunt. Eo anno hoc templum Martis dedicatum erat, quod inter bellum Gallicum votum est. Praeterea tribus quattuor civitati additae sunt: Stellatina, Tromentina, Sabatina, Arniensis[4]

Anno 381 a.C.n. denique tribunus IV, collegae Marcus Furius Camillus, Aulus Postumius Albinus Regillensis, Lucius Postumius Albinus Regillensis, Lucius Furius Sp.f. Medullinus, Marcus Fabius K.f. Ambustus erant. Camillo eo anno bellum in Volscos et Tusculum mandatum est[5].

Nexus externi

recensere
  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 31
  2. op. cit., V 32
  3. op. cit., VI 4,7-5,6
  4. op.cit., VI 5,6-8
  5. op.cit., VI 22,5-26,8