Lucius Aquillius Corvus

Lucius Aquil(l)ius Corvus (nescimus, quando natus vel quando mortuus sit) senator Romanus saeculi quarti a.C.n. erat.

Cursus honorumRecensere

Aquillius anno 388 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est, una cum ei magistratum administraverunt: Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus, Lucius Iulius Iullus, Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Servius Sulpicius Rufus. Eo anno tribuni exercitum in Aequos duxerunt atque oppida Etruscorum Cortuosam et Contenebram vi ceperunt. Domi tribuni plebis leges agrarias postulaverunt[1].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 4,7-5,6