Lucius Iulius Iullus (tribunus militum 388 a.C.n.)

Lucius Iulius Iullus (quando natus quandove mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi 4 a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Iulius anno 388 a.C.n. primum officium tribuni militum consulari potestate administravit. Collegae eius tum Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus, Lucius Aquillius Corvus, Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Servius Sulpicius Rufus electi sunt. Eo anno tribuni exercitum in Aequos duxerunt atque oppida Etruscorum Cortuosam et Contenebram vi ceperunt. Domi tribuni plebis leges agrarias postulaverunt[1].

Anno 379 Iulius iterum tribunus electus est et cum eo Publius Manlius A.f. Capitolinus, Gaius Manlius Vulso, Gaius Sextilius, Marcus Albinus, Lucius Antistius, Publius Trebonius atque Gaius Erenucius. Et plebeii et patricii tres tribunos tum habuerunt. Bellum Volscorum continuatum est, Praenestini rebellaverunt[2].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 4,7-5,6
  2. op.cit., VI 30