Quintus Fabius Ambustus (magister equitum 344 a.C.n.)

magister equitum 344 a.C.n.

Quintus Fabius Ambustus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.

FamiliaRecensere

Pater eius Marcus Fabius K.f. Ambustus ab anno 404 quater tribunus militum consulari potestate fuit.

Cursus honorumRecensere

Fabius anno 344 a.C.n. magister equitum dictatoris Publii Valerii Poplicolae electus est. Eo anno Templum Iunonis Monetae Romae dedicabatur, sed prodigium dirum secutum est: lapides de caelo pluit. Ad supplicandum Valerius dictator electus est[1]. Anno 321 a.C.n. dictor electus, sed propter electionem irritam a magistratu se recedere coactus est[2].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 28,6-7
  2. Titus Livius, op.cit. IX 7