Lucius Verginius Tricostus (tribunus militum 389 a.C.n.)

Lucius Verginius Tricostus Esquilinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. fuit.

Cursus honorum recensere

Verginius anno 389 a.C.n. tribunus militum consulari potestate erat. Collegae eius tum Lucius Valerius L.f. Poplicola, Publius Cornelius, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Postumius Albinus Regillensis fuerunt. Eo anno tribuni militum infeliciter contra Gallos certaverunt. De pace cum duce Gallorum Brenno agere coacti sunt. Tum Brennus illam vocem famosam "Vae victis!" exclamavisse dicitur[1].

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V,48.