Marcus Fabius N.f. Ambustus
Marcus Fabius N.f. Ambustus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus quarti saeculi a.C.n. fuit.
Familia
recenserePater eius Numerius Fabius M.f. Ambustus, tribunus militum consulari potestate anni 406 a.C.n. erat. Forsitan consul anni 358 a.C.n. Gaius Fabius N.f. Ambustus frater Marci fuit. Filius Marci Quintus Fabius Maximus Rullianus quater consulatum adeptus est, alter filius Gaius Fabius M.f. Ambustus anno 315 a.C.n. magister equitum erat.
Cursus honorum
recensereMarcus ter consul Romanus electus est:
Anno 360 a.C.n. una cum Gaio Poetelio C.f. Libone Visolo fasces tenuit. Tum Romani bella contra Gallos et Tiburtes duxerunt. Cum Poetelius milites in hos duxit, illorum arcendorum causa dictator electus est: Quintus Servilius Q.f. Ahala. Et Poetelius et dictator vicerunt dum Fabius Hernicos superat et ovatione honoratur[1].
Anno 356 iterum electus est, tum cum Marco Popillio M.f. Laenate. Hic faciliter Tiburtinos vicit, Fabius autem a Faliscis atque Tarquiniis paene victus est. Itaque Gaius Marcius L.f. Rutilus dictator nominatus est - primus e plebe[2].
Anno 354 Fabius consul III erat, cum cum Tito Quinctio Poeno Capitolino Crispino. Iterum contra Tiburtinos et Tarquinios pugnatum est. Ex illis Fabius triumphavit[3].
Anno 351 primo interrex - quem honorem iam anno 355 tenuit - ac deinde dictator fuit, non ad bellum gerendum, sed ad supprimendum plebeios[4].
Etiam anno 325 adhuc vixit, cum filio suo Quinto Fabio Maximo Rulliano adfuit, qui tunc magister equitum contra decreta dictatoris fecerat[5]. Secundum Fastos anno 322 ipse magister equitum erat.
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Antecessores: Gaius Licinius C.f. Stolo (Calvus) et Gaius Sulpicius M.f. Peticus II |
Consul 360 a.C.n. cum Gaio Poetelio C.f. Libone Visolo |
Successores: Marcus Popillius M.f. Laenas et Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus |
Antecessores: Gaius Marcius L.f. Rutilus et Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus II |
Consul 356 a.C.n. cum Marco Popillio M.f. Laenate II |
Successores: Gaius Sulpicius M.f. Peticus III et Marcus Valerius L.f. Poplicola |
Antecessores: Gaius Sulpicius M.f. Peticus III et Marcus Valerius L.f. Poplicola |
Consul 354 a.C.n. cum Gaio Poetelio C.f. Libone Visolo |
Successores: Gaius Sulpicius M.f. Peticus IV et Marcus Valerius L.f. Poplicola II |