Gaius Poetelius C.f. Libo Visolus
Gaius Poetelius C.f. Libo Visolus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus quarti saeculi a.C.n. fuit.
Familia
recensereFilius eius Gaius Poetelius C.f. Q.n. Libo Visolus consul anni 326 a.C.n. erat.
Cursus honorum
recenserePoetelius anno 360 a.C.n. primum consul Romanus una cum Marco Fabio N.f. Ambusto creatus est. Tum Romani bella contra Gallos et tinis duxerunt. Cum Poetelius milites in hos duxit, illorum arcendorum causa dictator electus est: Quintus Servilius Q.f. Ahala. Et Poetelius et dictator vicerunt atque etiam Fabius Hernicos superavit[1].
Anno 346 iterum consul electus est. Tum Marcus Valerius Maximus Corvus collega eius fuit, qui Volscos Romam petentes vicit[2].
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, VII 11
- ↑ op.cit., VII 27,5-8
Antecessores: Gaius Licinius C.f. Stolo (Calvus) et Gaius Sulpicius M.f. Peticus II |
Consul 360 a.C.n. cum Marco Fabio N.f. Ambusto |
Successores: Marcus Popillius M.f. Laenas et Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus |
Antecessores: Gaius Plautius Venox (aut Venno) Hypsaeus et Titus Manlius L.f. Imperiosus Torquatus |
Consul 346 a.C.n. cum Marco Valerio Maximo Corvo II |
Successores: Marcus Fabius Dorsuo et Servius Sulpicius Camerinus Rufus |