Titus Manlius L.f. Imperiosus Torquatus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus quarti saeculi a.C.n. fuit.

Pater eius Lucius Manlius A.f. Capitolinus Imperiosus dictator anni 363 a.C.n. erat.

Cursus honorum

recensere

Manlius anno 353 a.C.n. primum dictator nominatus est, cum periculum Tarquinorum immineret. Manlius etiam contra Caerites pugnabat[1].

Anno 349 iterum dictator nominatus est, quod tum Galli Romam agressi sunt et alter consul, Appius Claudius P.f. Crassus Inregillensis, mortuus est. Magister equitum Manlii tum cum antea Aulus Cornelius P.f. Cossus Arvina fuit[2].

Manlius anno 347 a.C.n. primum consulatum gessit, una cum Gaio Plautio Venoce Hypsaeo. Eo anno domi forique pax erat. Semunciarium tantum ex unciario fenus factum et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est; et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit. Levatae maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum[3].

Anno 344 iterum electus est, eo anno cum Gaio Marcio L.f. Rutilo. Tum Templum Iunonis Monetae Romae dedicabatur, sed prodigium dirum secutum est: lapides pluit. Ad supplicandum Publius Valerius P.f. Poplicola electus est[4].

Anno 340 consul III erat, tum cum Publio Decio Q.f. Mure. Eo anno contra Latinos apud Trifanum feliciter pugnavit ex eis triumphavit, postquem Decius collega se deis vovit et in proelio necatus est[5].

Anno 320 dictator III nominatus est, postquam Romani anno superiore apud Furculas Caudinas a Samnitibus victi sunt.

Nexus externus

recensere
  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 19,6-10
  2. op.cit., VII 25
  3. op.cit., VII 27,3
  4. op.cit., VII 28,6-7
  5. op.cit., VII 3 seqq.


Antecessores:
Marcus Popillius M.f. Laenas IV et M. Valerius M.f. Corvus
Consul
347 a.C.n.
cum
Marco Valerio Maximo Corvo
Successores:
M. Valerius M.f. Corvus II et Gaius Poetelius C.f. Libo Visolus
Antecessores:
Marcus Fabius Dorsuo et Servius Sulpicius Camerinus Rufus
Consul
344 a.C.n.
cum
Gaio Marcio L.f. Rutilo III
Successores:
Marcus Valerius M.f. Corvus III et Aulus Cornelius P.f. Cossus Arvina
Antecessores:
Gaius Plautius Venox Hypsaeus II et Lucius Aemilius Mamercinus Privernas
Consul
340 a.C.n.
cum
Publio Decio Q.f. Mure
Successores:
Tiberius Aemilius Mamercinus et Quintus Publilius Q.f. Philo