Appius Claudius P.f. Crassus Inregillensis

Appius Claudius P.f. Crassus Inregillensis (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus patricius saeculi quarti a.C.n. erat.

FamiliaRecensere

Avus eius Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus anno 451/450 a.C.n. Decemvir legibus scribundis erat, pater quidam Publius erat.

Cursus honorumRecensere

Appius anno 362 a.C.n., postquam consul alter Lucius Genucius M.f. Aventinensis insidiis hostium interfectus est, dictator electus est et in Hernicos exercitum duxit eosque vicit[1].

Anno 349 ipse consul electus est, una cum Lucio Furio M.f. Camillo. Eo anno bella contra piratas Graecos et Gallos gerenda erant, sed Claudius in armis copiisque parandis mortuus est[2].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 6
  2. op.cit., VII 25


Antecessores:
Marcus Popillius M.f. Laenas III et Lucius Cornelius P.f. Scipio
Consul
349 a.C.n.
cum
Lucio Furio M.f. Camillo
Successores:
Marcus Popillius M.f. Laenas IV et Marcus Valerius Maximus Corvus