Aperire sectionem principem

Lucius Genucius M.f. Aventinensis

Lucius Genucius M.f. Aventinensis (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus plebeius saeculi quarti a.C.n. erat.

Cursus honorumRecensere

Genucius anno 365 a.C.n. primo consul electus est, una cum Quinto Servilio Q.f. Ahala. Eo anno Roma gravi pestilentia vexata est et multi homines hoc morbo mortui sunt, inter eos et Marcus Furius Camillus saepe dictator ac tribunus militum consulari potestate[1].

Anno 362 iterum summum magistratum administravit, iterum cum Servilio collega. Cum domi inter senatum et tribunos controversiae et iudicia essent, Genucius a senatu in Hernicos missus est, sed in insidias cecidit et cum multis militibus necatus est. Quo periculo Appius Claudius P.f. Crassus Inregillensis dictator nominatus est[2].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere