Gnaeus Genucius M.f. Aventinensis

Gnaeus Genucius M.f. M.n. Aventinensis (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus plebeius saeculi quarti a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Genucius anno 363 consulatum administravit, una cum collega patricio Lucio Aemilio L.f. Mamercino. Hoc anno ad pestem, quae urbem vexabat, exstirpandam dictator clavi figendi causa nominari senatus antiquo more iussit: Lucius Manlius A.f. Capitolinus Imperiosus dictator die 13 Septembris clavem in templum Iovis fixit. Manlius, quamquam bellum Hernicis inferre voluit, a senatu deinde ad magistratum ponendum coactus est[1].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 3


Antecessores:
Gaius Sulpicius M.f. Peticus et Gaius Licinius Calvus
Consul
363 a.C.n.
cum
Lucio Aemilio L.f. Mamercino II
Successores:
Lucius Genucius M.f. Aventinensis II et Quintus Servilius Q.f. Ahala II