Gaius Licinius Calvus
Gaius Licinius Calvus (quando natus sit, quando mortuus, nescimus) vir publicus Romanus e plebe ortus saeculi quarti a.C.n. erat.
Familia
recensereAvus eius Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus erat, tribunus militum consulari potestate annorum 400 a.C.n. et 396 a.C.n..
Cursus honorum
recensereAnno 368 a.C.n. Gaius Licinius primus magister equitum e plebe factus est atque a Publio Manlio A.f. Capitolino dictatore inter pugnas ordinum de consulatu plebeio[1].
Anno 364 ipse consulatum gessit atque cum Gaio Sulpicio M.f. Petico collega. Eo anno iterum pestilentia urbem vexabat. Itaque primum ludi scaenici constituti sunt ad deos placandos[2].
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, VI 39
- ↑ op.cit., VII 2
Antecessores: Lucius Genucius M.f. Aventinensis et Quintus Servilius Q.f. Ahala |
Consul 364 a.C.n. cum Gaio Sulpicio M.f. Petico |
Successores: Lucius Aemilius L.f. Mamercinus et Gnaeus Genucius M.f. Aventinensis |