Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus
Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.
Obitus: 4. saeculum a.C.n.; Roma
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: unknown value
Proles: Publius Licinius Calvus Esquilinus
Familia
recensereSemifrater eius Gnaeus Cornelius P.f. Cossus tribunus militum anni 401 a.C.n. erat[1]. Fortasse in gentem Liciniam adoptatus est.
Cursus honorum
recensereLicinius primum anno 400 a.C.n. tribunus militum consulari potestate - primus e plebe, quamquam iam aetate provectus - electus est. Collegae eius Publius Manlius M.f. Vulso, Lucius Titinius L.f. Pansa Saccus, Publius Maelius Sp. f. Capitolinus, Spurius Furius L.f. Medullinus, Lucius Publilius L.f. Philo Vulscus fuerunt. Eo anno Romani oppidum Anxur iterum expugnaverunt[2]. Anno 398 a.C.n. legationi Delphos missae interfuit.[3] Anno 396 iterum electus est, quamquam candidatus non erat, quod tam moderate primum magistratum gesserat. Sed propter aetatem suam valetudinemque cives oratione habita permovit, ut filium suum Publium Licinium crearent[4]. Cum eo Lucius Titinius L.f. Pansa Saccus, Publius Maelius Sp. f. Capitolinus, Quintus Manlius A.f. Vulso Capitolinus, Gnaeus Genucius M.f. Augurinus, Lucius Atilius L.f. Priscus tribuni militum fuerunt.
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, V 12
- ↑ loc.cit.
- ↑ Plutarchus, Camillus 4,4
- ↑ Titus Livius, op.cit., V 18,1-6