Publius Manlius M.f. Vulso

Publius Manlius M.f. Vulso (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Manlius anno 400 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus, Lucius Titinius L.f. Pansa Saccus, Publius Maelius Sp. f. Capitolinus, Spurius Furius L.f. Medullinus, Lucius Publilius L.f. Philo Vulscus fuerunt. Eo anno Romani oppidum Anxur iterum expugnaverunt[1].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 12