Quintus Manlius A.f. Vulso Capitolinus
Quintus Manlius A.f. Vulso Capitolinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.
Cursus honorum
recensereManlius anno 396 tribunus militum consulari potestate electus est[1]. Cum eo Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus, Publius Maelius Sp. f. Capitolinus, Lucius Titinius L.f. Pansa Saccus, Gnaeus Genucius M.f. Augurinus, Lucius Atilius L.f. Priscus tribuni militum fuerunt. Titinius et Genucius milites in Faliscos atque Capenates duxerunt, sed victi sunt[2]. Itaque deinde Marcus Furius Camillus primum dictator nominatus est et Veios urbem decem annos obsessos eo anno expugnavit[3].
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, V 18,1-6
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, V 18,8-10
- ↑ op. cit., V 19-22