Gnaeus Genucius M.f. Augurinus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 396 a.C.n.) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

Cursus honorum recensere

Genucius anno 399 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius Lucius Atilius L.f. Priscus, Marcus Pomponius L.f. Rufus, Gaius Duilius K.f. Longus, Marcus Veturius Ti.f. Crassus Cicurinus, Volero Publilius P.f. Philo fuerunt. Eo anno propter aestatem gravem et pestilentem libri Sybillini ex senatus consulto consulti sunt atque "Duumuiri sacris faciundis, lectisternio tunc primum in urbe Romana facto, per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem, Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime tum apparari poterat stratis lectis placavere."[1] Interim tria bella in unum collata sunt - in Veios, Faliscos atque in Capenam[2].

Anno 396 iterum electus est[3]. Cum eo Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus, Publius Maelius Sp. f. Capitolinus, Quintus Manlius A.f. Vulso Capitolinus, Lucius Titinius L.f. Pansa Saccus, Lucius Atilius L.f. Priscus tribuni militum fuerunt. Titinius et Genucius milites in Faliscos atque Capenates duxerunt: "... dum bellum maiore animo gerunt quam consilio, praecipitavere se in insidias. Genucius morte honesta temeritatem luens ante signa inter primores cecidit; Titinius in editum tumulum ex multa trepidatione militibus collectis aciem restituit; nec se tamen aequo loco hosti commisit. Plus ignominiae erat quam cladis acceptum, quae prope in cladem ingentem vertit; tantum inde terroris non Romae modo, quo multiplex fama peruenerat, sed in castris quoque fuit ad Veios. Aegre ibi miles retentus a fuga est cum pervasisset castra rumor ducibus exercituque caeso victorem Capenatem ac Faliscum Etruriaeque omnem iuventutem haud procul inde abesse."[4]

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 13
  2. loc. cit. §9
  3. op.cit., V 18,1-6
  4. op. cit., V 18,8-10