Quintus Servilius Q.f. Ahala
Quintus Servilius Q.f. Ahala (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus patricius saeculi quarti a.C.n. erat.
Cursus honorum
recensereServilius anno 365 a.C.n. primo consul electus est, una cum Lucio Genucio M.f. Aventinensi. Eo anno Roma gravi pestilentia vexata est et multi homines hoc morbo mortui sunt, inter eos et Marcus Furius Camillus saepe dictator ac tribunus militum consulari potestate[1].
Anno 362 iterum summum magistratum administravit, iterum cum Genucio collega. Cum domi inter senatum et tribunos controversiae et iudicia essent, Genucius a senatu in Hernicos missus est, sed in insidias cecidit et cum multis militibus necatus est. Quo periculo Appius Claudius P.f. Crassus Inregillensis dictator nominatus est[2].
Anno 360 dictator electus est, cum Galli et Hernici Romam aggressi sunt. Servilius apud Portam Collinam gallos acri proelio vicit[3].
Anno 355 interrex fuit[4] et anno 351 magister equitum dictatoris Marci Fabii N.f. Ambusti erat[5]
Anno 342 denique consul III creatus est cum collega Gaio Marcio L.f. Rutilo. Hic eo anno in Campaniam venit, ut milites, qui post bellum Samnitum de coniuratione cogitabant, coerceret, ille autem Romae mansit[6].
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Antecessores: Lucius Aemilius L.f. Mamercinus et Lucius Sextius Sex.f. Sextinus Lateranus |
Consul 365 a.C.n. cum Lucio Genucio M.f. Aventinensi |
Successores: Gaius Sulpicius M.f. Peticus et Gaius Licinius Calvus |
Antecessores: Lucius Aemilius L.f. Mamercinus II et Gnaeus Genucius M.f. Aventinensis |
Consul 362 a.C.n. cum Lucio Genucio M.f. Aventinensi II |
Successores: Gaius Licinius C.f. Stolo (Calvus) et Gaius Sulpicius M.f. Peticus II |
Antecessores: Marcus Valerius M.f. Corvus III et Aulus Cornelius P.f. Cossus Arvina |
Consul 342 a.C.n. cum Gaio Marcio L.f. Rutilo IV |
Successores: Gaius Plautius Venox Hypsaeus II et Lucius Aemilius Mamercinus Privernas |