Aperire sectionem principem

Aulus Cornelius P.f. Cossus Arvina (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Arvina anno 353 a.C.n. primo magister equitum erat, tum dictatoris Titi Manlii L.f. Imperiosi Torquati, qui contra Etruscos milites duxit[1]. Eodem officio eodem dictatore anno 349 fungebatur: Cum alter consul - Appius Claudius P.f. Crassus Inregillensis - mortuus esset et Galli iterum Romam aggrederentur Manlius dictator nominatus est[2].

Anno 343 primum consulatum gessit, una cum Marco Valerio M.f. Corvo. Hic annus initium bellum Samnitum fuit[3], cum Capua urbs Campaniae a Samnitibus oppressa Romanos auxilio vocavisset. Arvinam ab hoste petito Publius Decius Q.f. Mus servabat. Tum Samnites vicit et ex eis triumphavit[4].

Anno 322 consul II cum collega Gnaeo Domitio Cn.f. Calvino electus est. Eo anno et fama impetus Gallorum allata est, ut Marcus Papirius L.f. Crassus dictator nominatus est[5].

Anno 322 dictator nominatus esse et Samnites vicisse dicitur, sed haec res incerta est[6]. Anno 320 Arvina Fetialis fuit, qui Spurium Postumium Albinum consularem, qui iniussu populi cum Samnitibus anno superiore pacemfecerat, eis traderet[7].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 19,6-10
  2. op.cit., VII 25
  3. op.cit., VII 28,9-29
  4. loc. cit., cap. 32-38
  5. op.cit., VIII 17,5-6
  6. op.cit., VIII 38
  7. op.cit., IX 10,8

Nexus externiRecensere