Publius Decius Q.f. Mus
Publius Decius Q.f. Mus (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 340 a.C.n.) vir publicus Romanus e plebe ortus quarti saeculi a.C.n. fuit.

Decius Mus se deis vovit; Tabula picta Petri Pauli Rubens anno 1617/18
FamiliaRecensere
Filius eius Publius Decius P.f. Mus, mortuus anno 295 a.C.n. ipse quater consul fuit.
Cursus honorumRecensere
Anno 352 a.C.n. Decius cum aliis quinquevir mensarum erat, qui inopiam plebeiorum sublevarent[1]. Anno 340 consul una cum Tito Manlio Torquato creatus est. Eo anno contra Latinos apud Trifanum pugnavit et sibi deis vovit: proelio necatus est, sed Romani victoriam adepti sunt[2].
NotaeRecensere
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, VII 21,6
- ↑ op.cit., VII 3 seqq.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Decium Murem spectant. |
Antecessores: Gaius Plautius Venox Hypsaeus II et Lucius Aemilius Mamercinus Privernas |
Consul 340 a.C.n. cum Tito Manlio Torquato III |
Successores: Tiberius Aemilius Mamercinus et Quintus Publilius Q.f. Philo |