Lucius Aemilius Mamercinus Privernas
Lucius Aemilius L.f. L.n. Mamercinus Privernas (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.
Familia
recenserePater eius Lucius Aemilius L.f. Mamercinus consul annorum 366 et 363 a.C.n. fuit.
Cursus honorum
recensereAnno 352 a.C.n. primo magister equitum dictatoris electus est: Cum Gaio Iulio Iullo a senatu nominatus est, ut dicunt, ut Etruscos ab urbe prohiberet, re vera, ut plebem impediret, ne consulem plebeium eligeret in annum proximum[1].
Anno 342 iterum magister equitum fuit, nunc Marci Valerii Corvi dictatoris. Cum eo bellum Samnitibus intulit[2].
Anno proximo Aemilius consul electus est, una cum Gaio Plautio Venoce Hypsaeo. Consules contra Privernum, Volscos Latinosque bellum gesserunt. Propter periculum Latinorum cum collega iam ante tempus a magistratu se abdicavit, ut successores eligerentur[3].
Anno 335 dictator nominatus est comitiorum habendorum causa[4]. Anno 329 consul II creatus est. Collega eius Gaius Plautius P.f. Decianus erat. Aemilius contra Gallos milites duxit et Privernum expugnavit atque ex Gallis cum collega triumphavit[5].
Anno 316 dictator nominatus est et, postquam Saticulam agressus est cum magistro equitum Lucio Fulvio Curvo, contra Samnites certavit[6].
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Antecessores: Quintus Servilius Q.f. Ahala III et Gaius Marcius L.f. Rutilus IV |
Consul 341 a.C.n. cum Gaio Plautio Venoce Hypsaeo II |
Successores: Titus Manlius L.f. Imperiosus Torquatus III et Publius Decius Q.f. Mus |
Antecessores: Lucius Papirius L.f. Crassus et Lucius Plautius L.f. L.n. Venno |
Consul 329 a.C.n. cum Gaio Plautio P.f. Deciano |
Successores: Publius Plautius Proculus et Publius Cornelius Scapula |