Aperire sectionem principem

Publius Valerius P.f. Poplicola (consul 352 a.C.n.)

Publius Valerius P.f. L.n. Poplicola (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Valerius anno 352 a.C.n. consul electus est, una cum Gaio Marcio L.f. Rutilo. Eo anni res publica aes alienum obaeratorum suscepit, ut concordia ordinum augeretur. Propter nuntium flase allatum de coniuratione Etruscorum Gaius Iulius Iullus dictator nominatus est. Qui frustra nitebatur, ut duo patricii consules crearentur[1].

Anno 344 Valerius dictator nominatus est. Eo anno Templum Iunonis Monetae Romae dedicabatur, sed prodigium dirum secutum est: lapides de caelo pluit. Ad supplicandum Valerius dictator electus est[2].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 21,5-9
  2. op.cit., VII 28,6-7


Antecessores:
Gaius Sulpicius M.f. Peticus IV et Marcus Valerius L.f. Poplicola II
Consul
352 a.C.n.
cum
Gaio Marcio L.f. Rutilo II
Successores:
Gaius Sulpicius M.f. Peticus V et Titus Quinctius Poenus Capitolinus Crispinus II