Titus Quinctius Poenus Capitolinus Crispinus
Titus Quinctius Poenus Capitolinus Crispinus (quando natus sit, quando mortuus, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. erat.
Familia
recenserePater eius Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus fuit, qui ter ab anno 388 a.C.n. tribunus militum consulari potestate erat.
Cursus honorum
recensereTitus Quinctius ipse anno 361 a.C.n. dictator nominatus est, ut Gallos Latium invadentes arceret[1]. Anno 354 una cum Marco Fabio N.f. Ambusto primum consul electus est. Consules feliciter in Tiburtinos et Tarquinios pugnaverunt et illis Sassulam dempserunt, in hos acerrime egerunt ita ut captivi necati sunt. Domi autem iterum obaerati a divitibus servi facti sunt[2].
Anno 351 Quinctius consul II erat, tum cum Gaio Sulpicio M.f. Petico. Viribus Romanorum et Tarquiniorum exhaustis indutiae tum XL annorum constitutum est. Et eo anno dictator nominatus est - Lucius Furius M.f. Camillus, qui non ad bellum gerendum, sed ad consulem plebeio ex ordine arcendum a patribus creatus est. Sed id non adeptus est[3].
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, VII 9
- ↑ op.cit., VII 18
- ↑ op.cit., VII 22
Antecessores: Gaius Sulpicius M.f. Peticus III et Marcus Valerius L.f. Poplicola |
Consul 354 a.C.n. cum Marco Fabio N.f. Ambusto III |
Successores: Gaius Sulpicius M.f. Peticus IV et Marcus Valerius L.f. Poplicola II |
Antecessores: Publius Valerius P.f. Poplicola et Gaius Marcius L.f. Rutilus II |
Consul 351 a.C.n. cum Gaio Sulpicio M.f. Petico V |
Successores: Marcus Mf. Popillius Laenas III et Lucius Cornelius P.f. Scipio |