Aperire sectionem principem
Hispania citerior et ulterior

Hispania ulterior[1] fuit provincia Romana, anno 197 a.C.n. condita. Fuit tertia provincia Romae post Siciliam et Corsicam et Sardiniam. Provincia condita est, cum Poeni secundo bello Punico superati sunt.

Caput provinciae fuit Corduba, sed prima colonia Romana provinciae fuit Italica. A Corduba vallis Baetis ad rectam iacet, sed fines Lusitanorum et Gallaecorum capti sunt Hispaniae citeriori.

Hispania ulterior a duobus proconsulibus regebatur[2] extra ordinem et deinde a praetoribus duobus cum potestate proconsulari et duodecim fascibus[3].

Caesar Augustus anno 27 a.C.n. provinciam divisit in Lusitaniam et Baeticam.

NotaeRecensere

  1. Cic. Scaur. 45a; Varro rust. 1.10.1; Liv. 35.41.7; et alibi.
  2. Liv. 27.38; 29.13; 31.20.
  3. Ibidem, 32.28; 33.26; 37.46; 39.29
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!