Germania Inferior
Germania Inferior fuit provincia Romana, inter annos 82 et 90 condita.
De situ provinciae
recensereHodie ibi Nederlandia et pars Flandriae sunt. Caput Colonia Agrippina fuit. Alia oppida Noviomagus, Castra Vetera, Novaesium, Bonna, Atuatuca fuerunt.
Quando Romani venerunt
recensereRomani iam Gaio Iulio Caesare duce in Galliam venerunt et Octaviano Augusto imperatore Germania Inferior a Romanis occupata est, sed nondum in provinciam redacta est. Quod tandem temporibus Domitiani imperatoris fiebat.
Administratio provinciae
recensereCum Germania Inferior ad fines Germaniae liberae pertinet, ibi copiae Romanae maximae semper in castris habebantur. Itaque haec provincia Caesaris fuit et a legatis Augusti pro praetore administrabantur. Hi etiam ante provinciam conditam militibus imperabant. Fiscum provinciae procurator provinciae Belgicae utriusque Germaniae rexit, qui in Augusta Treverorum fuit. Et coloniae, municipia, civitates in provincia erant. Circa annum 260 Romani partem trans Rhenum situm propter incursiones Alamannorum reliquerunt. Eo anno provincia et pars Imperii Galliarum facta est et anno 275 ad imperium Romanum redditum est. Diocletiano Augusto regnante provincia ut aliae divisa est. Circa annum 406 Germani tandem provinciam invaserunt[1].
Legati Germaniae Inferioris
recensereInter alios et hi senatores Romani provinciam administraverunt:
- Gaius Silius Aulus Caecina Largus anno 21
- Gaius Visellius Varro anno 21
- Lucius Apronius anno 25
- Publius Gabinius Secundus annis 41 - 43
- Quintus Sanquinius Maximus anno 46/47
- Gnaeus Domitius Corbulo anno 47
- Lucius Duvius Avitus anno 57/58
- Fonteius Capito anno 68
- Aulus Vitellius anno 68/69
- Marcus Hordeonius Flaccus anno 68/69
- Aulus Marius Celsus vere anni 71
- Gaius Rutilius Gallicus (Quintus Iulius Cordinus) 77/78.
- Aulus Bucius Lappius Maximus anno 88/89
- Titus Vestricius Spurinna anno 97
- Lucius Neratius Priscus anno 98 - 100
- Quintus Acutius Nerva anno 101/102
- Quintus Lollius Urbicus annis 137 - 139
- Lucius Octavius Cornelius Publius Salvius Iulianus Aemilianus anno 151/152
- Marcus Didius Iulianus annis 180 - 185
- Lucius Marius Maximus Perpetuus Aurelianus circa annum 200
- Lucius Domitius Gallicanus Papinianus post annum 238
Notae
recensere- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 957-960
Bibliographia
recensere- Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
- Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
- A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
Achaia • Aegyptus • Africa • Alpes Cottiae • Alpes Graiae • Alpes Maritimae • Alpes Poeninae • Aquitania • Arabia Petraea • Armenia • Asia • Assyria • Baetica • Bithynia et Pontus • Britannia; inferior, superior • Cilicia • Corsica et Sardinia • Creta et Cyrene • Cyprus • Dacia; inferior, superior, Porolissensis; Tres Daciae • Dacia Aureliana • Dalmatia • Epirus • Galatia • Gallia Belgica • Gallia Cisalpina • Gallia Comata • Gallia Lugdunensis • Gallia Narbonensis • Germania Inferior • Germania Superior • Hispania Tarraconensis • Hispania Ulterior • Illyricum • Iudaea • Lusitania • Lycia et Pamphylia • Macedonia • Mauritania Caesariensis • Mauritania Tingitana • Mesopotamia • Moesia; Inferior, Superior • Noricum • Numidia • Pannonia; Inferior, Superior • Raetia • Sicilia • Syria; Coele, Phoenice • Thracia | |