Lucius Octavius Cornelius Publius Salvius Iulianus Aemilianus

In his, quae contra rationem iuris constituta sunt, non possumus sequi regulam iuris
– Iulianus liber 27 digestorum

Lucius Octavius Cornelius Publius Salvius Iulianus Aemilianus (natus Hadrumetum in Africa annis circiter 100/108, mortuus circa annum 170) senator Romanus et iurisconsultus erat. Iulianus fuit, Hadriano regnante, Quindecimvir sacris faciundis. Discipulus Iavoleni Prisci, ultimi capitis Scholae Sabinianae iurisprudentiae.

Lucius Octavius Cornelius Publius Salvius Iulianus Aemilianus

Cursus honorum

recensere

Iulianus Xvir, quaestor candidatus principis, tribunus plebis, anno 138 praetor et 148 consul ordinarius creatus est. Postea legatus Augusti pro praetore Germaniae Inferioris (anno 151/152), legatus Hispaniae Citerioris (161-164), proconsul Africae anno 167/168[1]. Praeterea fuit consiliarius Hadriani imperatoris et postea Antonini Pii, Lucii Veri, Marci Aurelii.

Filius eius Publius Salvius Iulianus consul ordinarius anni 175 erat.

Opera de iurisprudentia

recensere
  • Digestae (XL libri)
  • Ex Minicio (VI libri)
  • Ad Urseium Ferocem (IV libri)
  • De ambiguitatibus (unus liber)[2]
  1. Confer CIL VIII 24094: L(ucio) Octavio Cornelio P(ubli) f(ilio) Salvio Iuliano / Aemiliano Xviro quaestori Imp(eratoris) / Hadriani cui divos(!) Hadrianus soli / salarium quaesturae duplicavit / propter insignem doctrinam trib(uno) pl(ebis) / pr(aetori) praef(ecto) aerar(ii) Saturni item mil(itaris) co(n)s(uli) / pontif(ici) sodali Hadrianali sodali Antoniniano curatori aedium / sacrarum legato Imp(eratoris) Antonini / Aug(usti) Pii Germaniae inferioris lega/to Imp(eratorum) Antonini Aug(usti) et Veri Augusti / Hispaniae citerioris proco(n)s(uli) / provinciae Africae patrono / d(ecreto) d(ecurionum) p(ecunia) p(ublica)
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 8

Bibliographia

recensere


Antecessores:
Gaius Prastina Messalinus et Lucius Annius Largus
Consul
148
cum
Gaio Bellicio Calpurnio Torquato
Successores:
Servius Cornelius Scipio Lucius Salvidienus Orfitus et Quintus Pompeius Sosius Priscus