Lucius Duvius Avitus
Lucius Duvius Avitus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum erat. Inter primos Gallos fuit, qui in senatum adlecti sunt[1]. Patria eius Vasio Vocontiorum fuit. Post praeturam legatus Augusti pro praetore Aquitaniam administravit. Mensibus Novembri et Decembri anni 56 cum Publio Clodio Thrasea Paeto consul suffectus erat. Sexto Afranio Burro praefecto praetorio, cuius patria etiam Vasio erat, suadente anno 57/58 legatus Germaniae Inferioris factus est. Frisios, qui agrum cis Rhenum occupaverant, pepulit[2] et tum cum legato Germaniae Superioris, Tito Curtilio Mancia Ampsivarios Germanos, cum sedes a Frisiis relictas occupavissent, vicit[3].