Publius Clodius Thrasea Paetus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 66) senator Romanus fuit. Patria eius Patavium fuit. Uxor eius Arria Minor erat, filia Auli Caecinae Paeti, qui anno 42 coniurationi Lucii Arruntii Camilli Scriboniani interfuit. Post Caecinae mortem cognomen Paeti assumpsit. Anno 56 consul suffectus creatus est. Anno 57 in senatu Gaium Cossutianum Capitonem, legatum Ciliciae accusavit[1]. Anno 59 senatu exiit, cum patres post caedem Agrippinae matrem principis supplicationes decrevit[2]. Anno 62, cum Antistius Sosianus praetor probosorum carminum Neronem accusatus in esset, Thrasea adeptus est, ut tantum relegaretur, neque, ut Nero cuperet, supplicio supremo afficeretur[3]. Quamquam Thrasea ab hoc die numquam curiam intravit, Nero tamen mortem eius decrevit[4]. Anno 66 Nero senatum ad supplicium coegit. Thrasea autem mortem voluntariam petivit[5]. Filiam habuit Fanniam, quae Gaio Helvidio Prisco philosopho nupsit. Quintus Iunius Arulenus Rusticus laudationem Thraseae composuit[6]. Gaius Plinius Secundus Thraseam ita describit: "... mandemusque memoriae quod vir mitissimus et ob hoc quoque maximus Thrasea crebro dicere solebat: 'Qui vitia odit, homines odit.'"[7]

  1. Tacitus, Annales, XIII 33
  2. Loco citato XIV 12
  3. Loco citato XIV 48-49
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 41
  5. Loco citato, XVI 21-35
  6. Tacitus, Agricola, II
  7. C. Plinii Caecilii Secundi Epistularum Liber viii; Epistola xxii