Aulus Bucius Lappius Maximus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Uxor eius Aelia fuit.
Anno 77/78 legatus Legionis VIII Augustae in Argentorate fuit, tum proconsul Bithyniae et Ponti provinciae Domitiano imperatore regnante et anno 86 consul suffectus creatus est. Hieme 88/89 legatus Augusti pro praetore Germaniae Inferioris motum Lucii Antonii Saturnini suppressit. In inscriptione sepulchri uxoris "confector belli Germanici" nominatus est. Nam Domitianus imperator bellum contra Saturninum ut bellum externum promulgavit, quod et Chatti in partibus Sarturnini pugnaverant. Lappius a Domitiano "dona militaria" accepit et anno 91 legatus Syriae factus est. Anno 95 consul II suffectus creatus est, quo honore nemo praeterea Domitiano Augusto distinctus est[1].

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 1143-1144