Publius Gabinius Secundus Chaucicus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Anno 35 consul suffectus creatus et anno 41 ab imperatore Claudio in Germaniam legatus Augusti pro praetore provinciae Germaniae Inferioris factus est. Inter flumina Amisiam et Albim feliciter contra Chaucos certavit; hac expeditione et aquila ultima in clade Variana amissa recuperata est. Itaque nomen Chaucici ei datum est[1] (hoc victoris nomen ultimum privati erat[2]) et Claudius nomen imperatoris assumpsit[3], quod et Servius Sulpicius Galba, legatus Germaniae Superioris eodem tempore Chattos vicerat[4]. Sed paucis annis post Chauci navibus celeribus incursiones in imperium Romanum iterum renovaverunt. Filius eius eiusdem nominis anno 43 vel 44 consul suffectus creatus est[5].

  1. Suetonius Claudius XXIV 3
  2. Barbara Levick, Claudius, Londinii 1990, p. 152
  3. Cassius Dio LX 8,7
  4. Barbara Levick, loco citato
  5. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 728