Quintus Sanquinius Maximus (natus ignoto anno, mortuus ante annum 47) senator Romaus primo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius, ut aliqui putant, IIIvir monetalis Marcus Sanquinius erat. Ipse 1 Februarii 39 in locum Caligulae imperatoris ad usque 30 Iunii consul suffectus factus est. Sunt, qui credant eum eodem tempore praefectum urbi fuisse[1]. Anno 46 legatus Augusti pro praetore Germaniae Inferioris factus est et in Germania mortuus est[2].

Notae recensere

  1. Confer Cassius Dio LIX 13,1
  2. Tacitus, Annales, XI 18