Lucius Cornelius L.f. Lentulus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 196 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

GensRecensere

Pater eius Lucius Cornelius L.f. Lentulus Caudinus, consul anni 237 a.C.n. erat, frater Gnaeus Cornelius L.f. Lentulus summum magistratum anno 201 administravit.

Cursus honorumRecensere

Anno 206 imperium proconsulare in Hispania accepit atque anno 205 una cum fratre Gnaeo aedilis fuit. Anno 200 ovationem ex Hispania Romam rediens celebravit atque 199 una cum Publio Villio Ti.f. Tappulo consulatum gessit. Lentulus proelia minora in Gallia Cisalpina pugnavit. Anno 196 legatus ad regem Antiochum III profectus est[1].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Polybius XVIII 49


Antecessores:
Publius Sulpicius Ser.f. Galba Maximus II et Gaius Aurelius C.f. Cotta
Consul
199 a.C.n.
cum
Publio Villio Ti.f. Tappulo
Successores:
Titus Quinctius Flamininus et Sextus Aelius Q.f. Paetus Catus