Gaius Claudius Ti.f. Nero
Gaius Claudius Ti.f. Nero (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 201 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Cursus honorum
recensereAnno 214 Marco Claudio Marcello consule III duce in Sicilia insula contra Poenos certavit. Anno 212 praetor Capuam obsedit et 211 propraetor expugnavit, tum successor Publii Cornelii Scipionis et Gnaei Cornelii Scipionis Calvi necatorum in Hispaniam missus est[1] atque anno 207 consul - collega Marcus Livius M.f. Salinator erat - apud Metaurum flumen Poenos vicit. Anno 204 iterum cum Salinatore censor creatus est[2].
Bibliographia
recensere- Wolfgangus Will, "C. Nero, C. [I 17]" in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 10.
Notae
recensere- ↑ Titus Livius XXVI,17. Appianus Iberica XVII.
- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita, XXVII 43-51
Antecessores: Marcus Claudius Marcellus V et Titus Quinctius L.f. Crispinus |
Consul 207 a.C.n. cum Marco Livio M.f. Salinatore |
Successores: Quintus Caecilius L.f. Metellus et Lucius Veturius L.f. Philo |